Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- haec tibi ne matrerm forte dedisse putes.
- non non humani partus sunt talia dona:
- ista decem menses non peperere bona.
- gloria Romanis una es tu nata puellis:
- Romana accumbes prima puella Iovi,
- nec semper nobiscum humana cubilia vises;
- post Helenam haec terris forma secunda redit.
- hac ego nunc mirer si flagret nostra iuventus?
- pulchrius hac fuerat, Troia, perire tibi.
- olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli
- Europae atque Asiae causa puella fuit:
- nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti,
- tu quia poscebas, tu quia lentus eras.
- digna quidem facies, pro qua vel obiret Achilles;
- vel Priamo belli causa probanda fuit.
- si quis vult fama tabulas anteire vetustas,
- hic dominam exemplo ponat in arte meam:
- sive illam Hesperiis, sive illam ostendet Eois,
- uret et Eoos, uret et Hesperios.
- his saltem ut tenear iam finibus! aut mihi, si quis,