Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quid si non esset facilis tibi copia! nunc tu
  2. insanus medio flumine quaeris aquam.
  3. necdum etiam palles, vero nec tangeris igni:
  4. haec est venturi prima favilla mali.
  5. tum magis Armenias cupies accedere tigres
  6. et magis infernae vincula nosse rotae,
  7. quam pueri totiens arcum sentire medullis
  8. et nihil iratae posse negare tuae.
  9. nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas,
  10. ut non alterna presserit ille manu.
  11. nec te decipiat, quod sit satis illa parata:
  12. acrius illa subit, Pontice, si qua tuast,
  13. quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos,
  14. nec vigilare alio limine cedat Amor.
  15. qui non ante patet, donec manus attigit ossa:
  16. quisquis es, assiduas tu fuge blanditias!
  17. illis et silices et possint cedere quercus,
  18. nedum tu possis, spiritus iste levis.
  19. quare, si pudor est, quam primum errata fatere:
  20. dicere quo pereas saepe in amore levat.