Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo,
  2. quis ego fretus amo: Cynthia rara meast!
  3. nunc mihi summa licet contingere sidera plantis:
  4. sive dies seu nox venerit, illa meast!
  5. nec mihi rivalis certos subducet amores:
  6. ista meam norit gloria canitiem.
  1. Dicebam tibi venturos, irrisor, amores,
  2. nec tibi perpetuo libera verba fore:
  3. ecce iaces supplexque venis ad iura puellae,
  4. et tibi nunc quaevis imperat empta modo.
  5. non me Chaoniae vincant in amore columbae
  6. dicere, quos iuvenes quaeque puella domet.
  7. me dolor et lacrimae merito fecere peritum:
  8. atque utinam posito dicar amore rudis!
  9. quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen
  10. aut Amphioniae moenia flere lyrae?
  11. plus in amore valet Mimnermi versus Homero:
  12. carmina mansuetus lenia quaerit Amor.
  13. i quaeso et tristis istos sepone libellos,
  14. et cane quod quaevis nosse puella velit!