Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. O iucunda quies, primo cum testis amori
  2. affueram vestris conscius in lacrimis!
  3. o noctem meminisse mihi iucunda voluptas,
  4. o quotiens votis illa vocanda meis,
  5. cum te complexa morientem, Galle, puella
  6. vidimus et longa ducere verba mora!
  7. quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos
  8. et mediis caelo Luna ruberet equis,
  9. non tamen a vestro potui secedere lusu:
  10. tantus in alternis vocibus ardor erat.
  11. sed quoniam non es veritus concredere nobis,
  12. accipe commissae munera laetitiae:
  13. non m vestros didici reticere dolores,
  14. est quiddam in nobis maius, amice, fide.
  15. possum ego diversos iterum coniungere amantes,
  16. et dominae tardas possum aperire fores;
  17. et possum alterius curas sanare recentis,
  18. nec levis in verbis est medicina meis.
  19. Cynthia me docuit, semper quae cuique petenda
  20. quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor.