Elegiae
Propertius, Sextus
Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.
- ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras,
- scribitur et teneris Cynthia corticibus!
- ah tua quot peperit nobis iniuria curas,
- quae m tacitis cognita sunt foribus!
- omnia consuevi timidus perferre superbae
- iussa neque arguto facta dolore queri.
- pro quo continui montes et frigida rupes
- et datur inculto tramite dura quies;
- et quodcumque meae possunt narrare querelae,
- cogor ad argutas dicere s aves.
- sed qualiscumque's, resonent mihi 'Cynthia' silvae,
- nec deserta tuo nomine saxa vacent.