Elegiae

Propertius, Sextus

Propertius. Sex. Propertii Elegiae. Müller, Lucian, 1836-1898, editor. Leipzig: Teubner, 1898.

  1. quid tantum merui? quae te mihi crimina mutant?
  2. an nova tristitiae causa puella tuae?
  3. sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro
  4. limine formosos intulit ulla pedes.
  5. quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,
  6. non ita saeva tamen venerit ira mea,
  7. ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo
  8. lumina deiectis turpia sint lacrimis.
  9. an quia parva damus mutato signa colore,
  10. et non ulla meo clamat in ore fides?
  11. vos eritis testes, si quos habet arbor amores,
  12. fagus et Arcadio pinus amica deo.