De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  2. dissimili inter se natura praedita debent
  3. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  4. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  5. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  6. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  7. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  8. scilicet id fieri cogit natura viarum
  9. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  10. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  11. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  12. argentoque foras aliud vitroque meare;
  13. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  14. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  15. scilicet id fieri cogit natura viarum
  16. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  17. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  18. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  19. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  20. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis