De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  2. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  3. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  4. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  5. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  6. in medio locus, extemplo primordia ferri
  7. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  8. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  9. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  10. indupedita suis arte conexa cohaeret
  11. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  12. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  13. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  14. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  15. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  16. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  17. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  18. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  19. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  20. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa