De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  2. principio terram sol excoquit et facit are,
  3. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  4. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  5. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  6. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  7. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  8. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  9. at coria et carnem mollit durata calore.
  10. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  11. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  12. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  13. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  14. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  15. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  16. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  17. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  18. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  19. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  20. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.