De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  2. principio fit ut in speluncis saxa superna
  3. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  4. manat item nobis e toto corpore sudor,
  5. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  6. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  7. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  8. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  9. sentimus, sentimus item transire per aurum
  10. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  11. denique per dissaepta domorum saxea voces
  12. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  13. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  14. denique qua circum caeli lorica ,
  15. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  16. et tempestate in terra caeloque coorta
  17. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  18. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  19. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  20. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu