De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  2. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  3. inclinata minent in eandem prodita partem
  4. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  5. et metuunt magni naturam credere mundi
  6. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  7. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  8. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  9. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  10. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  11. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  12. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  13. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  14. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  15. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  16. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  17. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  18. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  19. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  20. in loca se cava terrai coniecit ibique