De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  2. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  3. exagitata foras erumpitur et simul altam
  4. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  5. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  6. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  7. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  8. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  9. motibus in terris et multae per mare pessum
  10. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  11. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  12. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  13. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  14. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  15. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  16. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  17. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  18. terrai ne dissoluat natura repente,
  19. neu distracta suum late dispandat hiatum
  20. idque suis confusa velit complere ruinis.