De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  2. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  3. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  4. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  5. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  6. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  7. concussu late disserpunt inde tremores.
  8. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  9. tecta viam propter non magno pondere tota,
  10. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  11. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  12. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  13. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  14. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  15. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  16. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  17. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  18. collectus parte ex una procumbit et urget
  19. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  20. incumbit tellus quo venti prona premit vis.