De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  2. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  3. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  4. atque alia ex ipso conradens portat
  5. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  6. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  7. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  8. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  9. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  10. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  11. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  12. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  13. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  14. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  15. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  16. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  17. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  18. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  19. nec temere omnino plane vis frigida venti
  20. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,