De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  2. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  3. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  4. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  5. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  6. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  7. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  8. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  9. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  10. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  11. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  12. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  13. non igitur multis offensibus in remorando
  14. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  15. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  16. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  17. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  18. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  19. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  20. Denique quod longo venit impete, sumere debet