De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  2. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  3. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  4. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  5. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  6. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  7. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  8. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  9. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  10. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  11. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  12. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  13. tantus discidio nubis ventique procella
  14. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  15. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  16. incidit in validam maturo culmine nubem;
  17. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  18. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  19. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  20. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni