De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  2. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  3. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  4. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  5. multa forent multis exempto nubila sole;
  6. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  7. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  8. si non extructis foret alte nubibus aether.
  9. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  10. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  11. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  12. semina habere cavas nubes et multa necessest
  13. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  14. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  15. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  16. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  17. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  18. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  19. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  20. mobilitate calescit et e contagibus ignis.