De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  2. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  3. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  4. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  5. expediam neque te in promissis plura morabor.
  6. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  7. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  8. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  9. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  10. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  11. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  12. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  13. adeo tetra nimborum nocte coorta
  14. inpendent atrae formidinis ora superne,
  15. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  16. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  17. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  18. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  19. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  20. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,