De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  2. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  3. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  4. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  5. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  6. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  7. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  8. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  9. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  10. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  11. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  12. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  13. turbine ventorum comburens impete magno;
  14. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  15. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  16. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  17. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  18. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  19. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  20. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa