De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  2. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  3. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  4. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  5. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  6. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  7. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  8. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  9. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  10. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  11. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  12. e simili causa, concursu natus eodem.
  13. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  14. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  15. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  16. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  17. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  18. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  19. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  20. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,