De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  2. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  3. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  4. cum subito validi venti conlecta procella
  5. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  6. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  7. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  8. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  9. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  10. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  11. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  12. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  13. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  14. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  15. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  16. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  17. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  18. perscindat nubem perfringens impete recto;
  19. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  20. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta