De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  2. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  3. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  4. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  5. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  6. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  7. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  8. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  9. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  10. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  11. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  12. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  13. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  14. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  15. an caelum nobis ultro natura corumptum
  16. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  17. quod nos adventu possit temptare recenti.
  18. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  19. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  20. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.