De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  2. permensus multum camposque natantis,
  3. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  4. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  5. principio caput incensum fervore gerebant
  6. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  7. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  8. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  9. atque animi interpres manabat lingua cruore
  10. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  11. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  12. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  13. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  14. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  15. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  16. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  17. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  18. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  19. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  20. singultusque frequens noctem per saepe diemque