De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  2. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  3. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  4. temptari procul a patria qui cumque domoque
  5. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  6. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  7. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  8. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  9. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  10. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  11. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  12. tum color et facies hominum distare videntur
  13. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  14. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  15. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  16. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  17. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  18. partibus ac membris; varius concinnat id .
  19. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  20. commovet atque inimicus serpere coepit,