De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  2. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  3. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  4. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  5. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  6. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  7. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  8. inter se quaedam possint coplata teneri;
  9. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  10. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  11. mortiferam possit cladem conflare coorta
  12. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  13. expediam, primum multarum semina rerum
  14. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  15. et contra quae sint morbo mortique necessest
  16. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  17. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  18. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  19. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  20. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta