De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arbita puniceo fieri matura colore,
  2. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  3. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  4. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  5. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  6. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  7. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  8. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  9. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  10. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  11. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  12. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  13. necdum res igni scibant tractare neque uti
  14. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  15. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  16. et frutices inter condebant squalida membra
  17. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  18. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  19. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  20. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat