De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  2. non tamen inter se possunt complexa creari,
  3. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  4. foedere naturae certo discrimina servant.
  5. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  6. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  7. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  8. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  9. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  10. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  11. multaque per caelum solis volventia lustra
  12. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  13. nec robustus erat curvi moderator aratri
  14. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  15. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  16. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  17. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  18. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  19. glandiferas inter curabant corpora quercus
  20. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis