De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  2. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  3. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  4. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  5. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  6. et manuum mira freti virtute pedumque
  7. consectabantur silvestria saecla ferarum
  8. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  9. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  10. saetigerisque pares subus silvestria membra
  11. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  12. circum se foliis ac frondibus involventes.
  13. nec plangore diem magno solemque per agros
  14. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  15. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  16. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  17. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  18. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  19. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  20. nec diffidere, ne terras aeterna teneret