De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  2. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  3. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  4. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  5. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  6. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  7. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  8. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  9. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  10. multa licet simili ratione effutiat ore,
  11. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  12. fluxisse et gemmis florere arbusta
  13. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  14. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  15. et manibus totum circum se vertere caelum.
  16. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  17. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  18. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  19. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  20. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant