De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  2. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  3. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  4. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  5. simul volucres variantibus formis.
  6. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  7. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  8. mutat enim mundi naturam totius aetas
  9. ex alioque alius status excipere omnia debet
  10. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  11. omnia commutat natura et vertere cogit.
  12. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  13. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  14. sic igitur mundi naturam totius aetas
  15. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  16. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  17. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  18. conatast mira facie membrisque coorta,
  19. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  20. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,