De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  2. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  3. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  4. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  5. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  6. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  7. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  8. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  9. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  10. ut propagando possint procudere saecla;
  11. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  12. semina qua possint membris manare remissis,
  13. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  14. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  15. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  16. nec potuisse propagando procudere prolem.
  17. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  18. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  19. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  20. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae