De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principio genus alituum variaeque volucres
  2. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  3. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  4. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  5. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  6. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  7. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  8. crescebant uteri terram radicibus apti;
  9. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  10. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  11. convertebat ibi natura foramina terrae
  12. et sucum venis cogebat fundere apertis
  13. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  14. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  15. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  16. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  17. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  18. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  19. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  20. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.