De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  2. aut quia sol idem sub terras atque superne
  3. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  4. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  5. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  6. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  7. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  8. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  9. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  10. distinet aequato caelum discrimine metas
  11. propter signiferi posituram totius orbis,
  12. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  13. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  14. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  15. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  16. aut quia crassior est certis in partibus ,
  17. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  18. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  19. propterea noctes hiberno tempore longae
  20. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.