De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  2. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  3. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  4. propterea fit uti videantur dicere verum.
  5. Luna potest solis radiis percussa nitere
  6. inque dies magis id lumen convertere nobis
  7. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  8. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  9. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  10. inde minutatim retro quasi condere lumen
  11. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  12. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  13. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  14. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  15. est etiam quare proprio cum lumine possit
  16. volvier et varias splendoris reddere formas;
  17. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  18. labitur omnimodis occursans officiensque,
  19. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  20. versarique potest, globus ut, si forte, pilai