De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  2. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  3. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  4. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  5. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  6. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  7. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  8. semina confluere et solis reparare nitorem.
  9. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  10. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  11. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  12. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  13. tempore et inpubem molli pubescere veste
  14. et pariter mollem malis demittere barbam.
  15. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  16. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  17. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  18. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  19. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  20. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,