De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  2. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  3. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  4. et radii solis cogebant undique terram
  5. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  6. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  7. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  8. augebat mare manando camposque natantis,
  9. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  10. corpora multa vaporis et altaque caeli
  11. densabant procul a terris fulgentia templa.
  12. sidebant campi, crescebant montibus altis
  13. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  14. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  15. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  16. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  17. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  18. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  19. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  20. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether