De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque levissimus super influit auras
  2. nec liquidum corpus turbantibus auris
  3. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  4. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  5. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  6. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  7. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  8. unum labendi conservans usque tenorem.
  9. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  10. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  11. ex utraque polum parti premere nobis
  12. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  13. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  14. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  15. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  16. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  17. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  18. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  19. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  20. quaerentesque viam circum versantur et ignes