De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  2. matutina rubent radiati lumina solis
  3. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  4. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  5. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  6. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  7. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  8. corpore concreto circum datus undique saepsit
  9. et late diffusus in omnis undique partis
  10. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  11. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  12. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  13. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  14. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  15. nec levia ut possent per summas labier oras,
  16. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  17. versent et partes ut mundi totius extent;
  18. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  19. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  20. his igitur rebus retractis terra repente,