De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  2. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  3. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  4. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  5. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  6. sollicitum curae quantique perinde timores!
  7. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  8. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  9. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  10. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  11. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  12. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  13. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  14. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  15. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  16. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  17. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  18. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  19. quo genere in primis animi natura reperta est
  20. nativo primum consistere corpore creta,