De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  2. Herculis antistare autem si facta putabis,
  3. longius a vera multo ratione ferere.
  4. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  5. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  6. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  7. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  8. hydra venenatis posset vallata colubris?
  9. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  10. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  11. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  12. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  13. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  14. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  15. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  16. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  17. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  18. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  19. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  20. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est