De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  2. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  3. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  4. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  5. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  6. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  7. et quibus ille modis congressus materiai
  8. fundarit terram caelum mare sidera solem
  9. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  10. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  11. quove modo genus humanum variante loquella
  12. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  13. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  14. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  15. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  16. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  17. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  18. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  19. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  20. morigera ad fruges augendas atque animantis,