De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  2. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  3. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  4. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  5. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  6. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  7. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  8. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  9. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  10. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  11. principio pars terrai non nulla, perusta
  12. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  13. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  14. quas validi toto dispergunt venti.
  15. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  16. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  17. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  18. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  19. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  20. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.