De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  2. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  3. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  4. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  5. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  6. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  7. cui tantum in vita restet transire malorum.
  8. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  9. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  10. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  11. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  12. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  13. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  14. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  15. Principio quoniam terrai corpus et umor
  16. aurarumque leves animae calidique vapores,
  17. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  18. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  19. debet eodem omnis mundi natura putari.
  20. quippe etenim, quorum partis et membra videmus