De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  2. semper abundare et latices manare perennis
  3. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  4. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  5. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  6. partim quod validi verrentes aequora venti
  7. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  8. partim quod supter per terras diditur omnis;
  9. percolatur enim virus retroque remanat
  10. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  11. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  12. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  13. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  14. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  15. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  16. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  17. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  18. omnia iam resoluta forent et in versa.
  19. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  20. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.