De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  2. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  3. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  4. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  5. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  6. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  7. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  8. vitai causa valido consueta bidenti
  9. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  10. si non fecundas vertentes vomere glebas
  11. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  12. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  13. et tamen inter dum magno quaesita labore
  14. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  15. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  16. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  17. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  18. praeterea genus horriferum natura ferarum
  19. humanae genti infestum terraque marique
  20. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos