De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. totum posse extra corpus formamque animalem
  2. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  3. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  4. haud igitur constant divino praedita sensu,
  5. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  6. Illud item non est ut possis credere, sedes
  7. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  8. tenvis enim natura deum longeque remota
  9. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  10. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  11. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  12. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  13. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  14. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  15. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  16. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  17. praeclaram mundi naturam proptereaque
  18. adlaudabile opus divom laudare decere
  19. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  20. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta