De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inmortalia mortali sermone notantes;
  2. quae procul usque adeo divino a numine distent
  3. inque deum numero quae sint indigna videri,
  4. notitiam potius praebere ut posse putentur
  5. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  6. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  7. posse animi natura putetur consiliumque.
  8. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  9. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  10. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  11. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  12. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  13. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  14. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  15. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  16. posset et innasci quavis in parte soleret,
  17. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  18. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  19. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  20. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum