De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  2. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  3. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  4. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  5. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  6. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  7. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  8. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  9. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  10. nam gaudere novis rebus debere videtur
  11. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  12. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  13. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  14. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  15. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  16. donec diluxit rerum genitalis origo?
  17. natus enim debet qui cumque est velle manere
  18. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  19. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  20. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?