De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque extra numerum procedere membra moventes
  2. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  3. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  4. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  5. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  6. ducere multimodis voces et flectere cantus
  7. et supera calamos unco percurrere labro;
  8. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  9. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  10. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  11. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  12. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  13. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  14. posteriorque fere melior res illa reperta
  15. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  16. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  17. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  18. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  19. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  20. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,