De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  2. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  3. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  4. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  5. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  6. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  7. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  8. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  9. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  10. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  11. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  12. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  13. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  14. idque minutatim vitam provexit in altum
  15. et belli magnos commovit funditus aestus.
  16. at vigiles mundi magnum versatile templum
  17. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  18. perdocuere homines annorum tempora verti
  19. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  20. Iam validis saepti degebant turribus aevom,